accès aux archives 215, numéro d'inventaire 3040-4, page 16
Utiliser les coordonnées du texte
Transcription
Epist. 3a 3. 1. Decemb. 1718 Epistola 111 Dni Ellief du Pin ad illust. Archiep. Cantuarien. Illustrissime ac reverendissime praesul Quibus in Epistolae nuae titulo me ornas Laudibus, id benignitati tuae, non meis meritis tribuendum existimo. Quod vero mihi apprecaris ἐυφρονεῖν xyz Evopparteiv, moniti loco esse duco, Id que tanto authore et aut pice quantum in me erit adimplebo. Nihil est quod mihi gratuleris de suscepta saepe saepius a me Libertatum Ecclesiae defensione hoc et olim Gersonius, Richerius alii que plures maîtres nostri egregie praestiterunt et nunc Theologi- omnes Galli, paucis exceptis, profitentur. Id Saura Facultas Theologiae Parisiantis adversus Romanorum Pontificum usurpationes Et ultra-montanorum Theologorum errores praestitit. Quid dicam quam fortiter, quam gnaviter novissimé adversus constitutionem Unigenituf insurrenerit? Hoe te docebunt acta Appellationis ejus, quae ni fallor Dominus Beauvoir ad te transmitti curavit. libertates Ecclesiae Gallicanae non sunt privilegia ipsi pecularia, sed jus antiquum quod retinet et quo regitur. Ad illud firmandum tendunt Pragmaticae Sanctiones Sancti Ludovici, et Bituricensis Conventus. Has Strenue tutantur et leges regni et Regum edicta, et innumera supremorum apud nos senatuum decreta. Concordatu quidem de pristina forma Electionum paululum remissum. Cum Regi Christianissimo praelatorum electio eorum institutio Romano pontifici tribuitur. Sed Cedendum fuit temporis, et jussionibus iteratis Regum non obstantibus totius segni ordinum intercessionibus. At nihil Votre inde deperit, Cum Electio ad Regem pertineat, nec possit Romanus Portifex electum a Rege non admittere. Hoc ostendi in eo scripto quod ad te pervenit. Si pontifex recuset electo a Rege consuetas dare Litteras, jus nobis est secundum ipsa concordata ordinationes in Gallia a Metropolitanis ex more antiquo peragi. Circa Causa Ecclesiasticas quae in Gallia emergunt, nullae Romae judicantur, sed ab Episcopis, a quorum judiciis provocatio sit ad Metropolitanum. si quis in iis judiciis laesum se putet, secundum sardicensis Concilii Normam, id Cathedrae Petri tribuitur, ut in partibus Commissarios nominare queat Romanus Pontifen qui litis acta expendant. Sed hoc raró accidit. A judiciis Epis coporum
Citation de la source
Les archives d'Utrecht, numéro d'archive 215, Inventaire, numéro d'inventaire 3040-4, Première section, La résistance contre La Bulle Unigenitus (inv.no. 949-4175), Réfugiés Français et Belges (inv.no. 1826-4175), Les Orvalistes à Rijnwijk et autres habitants ou visiteurs, Jean-Baptiste le Sesne de Ménilles d'Étemare (+ 29 mars 1770) (Chevalier de Préaux, Rigobert, Senneville, De La Rivière), Minutes, Pièces sur l'Église de France, Port-Royal, les Filles de l'Enfance, le Formulaire et la bulle Unigenitus, 1604-1719, de diverses mains e.a. Mlle de Théméricourt. (Amf. passim). Janseniana. Lettre de Mgr. de Comminges à Mad. de St. Loup sur la sainte Épine, 1716 févr.-1719
Cliquez sur l'image pour l'agrandir et voir la transcription à côté
Intelligence artificielle
La transcription a été réalisée informatiquement via la reconnaissance automatique de l’écriture manuscrite. Le résumé est créé par l'ordinateur sur la base d'un modèle de langage. Aucune de ces méthodes n'est parfaite, mais elles suffisent souvent amplement à rendre le document historique compréhensible. Les résultats issus de l'utilisation de l'intelligence artificielle (européenne) n'ont pas été vérifiés par un être humain.
Find your ancestors and publish your family tree on Genealogy Online via https://www.genealogieonline.nl/fr/