archieftoegang 215, inventarisnummer 3040-4, pagina 17
Gebruik tekstcoördinaten
Transcriptie
Appellari etiam potest, ut loquuntur, ab abusu, ad supremot senatus, qui si locus fuerit, sententias Episcoporum nullas et irritas, sive, ut aiunt, abusivas declarant Ex his intelligere poteris, concordatis non multum infringi- antiquam libertatem Ecclesiae nostrae. Quod ad Jurisdictionem Romani Pontificis in regnum spectat, ea corcetur tam aretis limitibus, ut nihil nobis obesse possit. Nec enim potest quidquam in temporalia: Et in spiritualibus intra Canonum antiquorum regulaf continetur. Nihil potest in iis quae ad Cujutvis Episcopi in sua Direcesi regionen spectant. Non ordinationes facere non aliquid ad Disciplinam pertinens statuere non quemquam Excommunicare aut aliud quid sibi vindicare. Primatum Ejus, id est, inter Episcopos primum tenere locum ut tota Antiquitas affirmat, et ipsi Graeci Clicet a Romana Ecclesia divulsi atentur agnoscimus. Sed primatus ille non ei dat superiorem gradum inter Episcopos. Eorum tantum Coepiscopus est, licet inter Episcopos primus. Consilium num Reverendissime Praesul, de Contorversiit recens in Gallia Natis occasione constitutionis Unigenibus in Concilio Nationali terminandis optimum foret, si una esset omnium Galliae Episcoporum mens, si inter se concordes essent. sed vereor ne in praesentibus circumstantiis, concilium nationale plus afferret mali quam boni. Provocatio ad Concilium generale via est antiquitus usurpata ad finiendas controversiae circa fidem. quae aliter supremo judicio terminari non possunt. Hisce Diebus relegi librum Guilielmi Forbesii Episcopi Edenburgensis, cui titulus est, considerationes modestae et facificae controversiarum &c typif mandatum Londini anno 1658. Is in eadem mihi videtur esse sententia au Ego et Tu. Totum enim hujus operis argumentum in eo verfatur ut ostendat facile conciliari posse eaf quae sunt inter nos controversias, si modo aequioref utrimque Theologi audiantur, et ab injuriis abstineatur, nec partium studio, sed quaerendae tantum veritatis amore ducamur. In eundem scopum collimant opuscula Posthuma Lanieloti Londini anno 1629. edita. Missi propositum est extris aliis que hujus modi operibus; et ex eorum qui apud nos pacis aniantiores fuerunt testimonia circa Singulos articulos e regione describere, et ad te mittere. Maxime mihi placuere quae tam eleganter, tam accuraté, ad me scribere dignatus es de electione et contecratione Episcoporum. in Anglia de editione. Conciliorum ab Harduino. in Anglia. Non videntur haec mihi multum abludere à Moribus qui tempore Caroli Magni in Occidente vigebant, ut exhujus Imperatoris, aliorum q: Subsequentium Capitulis, Et Marculsi formulis colligere est. Das vero quas adhibetis cautiones ne quis indignus in Episcopatii irrepat, satis laudare non possum. Utinam eodem modo ubique probarentur Electi antequam sonsecrarentur Episcopi. Dixit mihi Domini Beauvoir, cupere te rescire, quid sentirem de editione Conciliorum fratris Harduini, & an Labbæana sit melior aut amplior. nulluf est qui rem accuratius referre possit, et de Harduinica editione judicium promere. Namque cum comperissent Regis cognitores in illa Editione multa reperiri Ecclesiae ac Regni juribus adversa, justa eorum requisitionem, Suprema Senatus parisiensis curia decreta die 20. Decembris Anni 1715. dato, examinandum hoc opus statuit a sex commissariis, ut adhibita circa illud eorum sententia, ea que Procuratori Regis catholici communicata, conclusiones quas ipsi visum fuerit, Det, ut Curia statuatur quod juris erit. Interim vetatur ne ulluf Bibliopola aut typographus aut alius quisquam vendat aut distribuat ullum exemplar hujus libri, donec aliter per curiam fuerit statutum. Commissarii a senatu nominati, de quorum numero unus fui, in id operae sedulò incubuerunt, lectis que ac pervolutis duodecim voluminibus, quibus constat haec editio sententiam suam exposuerunt et scriptam dederunt, tum Proto Praesidi Senatus, tum Procuratori Regis Catholico, tum advocatis catholicis. Visum ipsis fuit, hujus editionis authorem quâcumque datâ occasione favisse, Ultramontanorum Theologorum opinionibus; Ecclesiae Gallicanae doctrinae, et placitis in ea receptis, omnino- pote natem adversari, Tam circa Romani Pontificis quam circa Conciliorum authoritatem, Episcoporum jurisdictionem et Supremam Regum in temporalia potestatem. Hunc etiam scriptorem in Quinto- Indice, velut effata allegare plurimas sententias Ecclesiae doctrinae adversas, quas vel ex spuriis Decretalibus aliis que supposititiis vel suspectae fidei monumentis hausit, aut ex Theologis ultramontanis quae nullius sunt roboris, quamvis eas author inculcare affectet, et suad faciat. Alia multa errata et sphalmata in ea collectione deprehenderunt quae sigillatim enuntiavere. Hoc imprimit, quod Editor nihil aliud praestiterit, quam quae a Labbæo edita fuerant typis mandanda committere, refectis pluribus monumentis ne erratis quidem typographi emendatis. His ita Perpentis, ac in medium prolatis censuerunt hanc novam Conciliorum Editionem, cui Titulus Collectio Regia Maxima conciliorum, Supprimendam esse. ob errores, sententias, et notas pernitiosas quas illa continet; Et si supremo plura visum non fuerit eam omnino abolere, ex ea esse resecanda, plura adjicienda, imprimis quintum illum indicem, in quo habentur propositiones falsae, erroneae, juri communi contrariae, Libertatibus Ecclesiae, Regum supremae potestati et Episcoporum ac Conciliorum authoritati adversae.
Bronvermelding
Het Utrechts Archief, archieftoegang 215, Inventaire, inventarisnummer 3040-4, Première section, La résistance contre La Bulle Unigenitus (inv.no. 949-4175), Réfugiés Français et Belges (inv.no. 1826-4175), Les Orvalistes à Rijnwijk et autres habitants ou visiteurs, Jean-Baptiste le Sesne de Ménilles d'Étemare (+ 29 mars 1770) (Chevalier de Préaux, Rigobert, Senneville, De La Rivière), Minutes, Pièces sur l'Église de France, Port-Royal, les Filles de l'Enfance, le Formulaire et la bulle Unigenitus, 1604-1719, de diverses mains e.a. Mlle de Théméricourt. (Amf. passim). Janseniana. Lettre de Mgr. de Comminges à Mad. de St. Loup sur la sainte Épine, 1716 févr.-1719
Klik op de afbeelding om het te vergroten en de transcriptie ernaast te zien
Kunstmatige intelligentie
De transcriptie is door de computer gemaakt via automatische handschriftherkenning. De samenvatting wordt door de computer gemaakt op basis van een taalmodel. Beide bewerkingen zijn niet perfect, maar vaak ruim voldoende zodat het historische document begrijpelijk wordt. De resultaten van de toepassing van (Europese) kunstmatige intelligentie zijn niet gecontroleerd door een mens.
Zoek uw voorouders en publiceer uw stamboom op Genealogie Online via https://www.genealogieonline.nl/