D.O.M.S.
Et aeternae memoriae
Illust. et gener. v.
Godtlobi Bergka,
l. bar. in Daub. et Leip.
qui Rudolph et Math. Impp.
Regn. Bohem. Max. neg.
Munijsque admot.
Post sereniss. Fraeder.
Rege ejusd. regn.
Optum. suffrag. in Burgrav. elect.
Ita urgente regn. fat.
Prid. kal. Nov. A[nn]o MDCXXIX ipso
Vitae et aetern. natali,
In exil. mortal. impl.
Corp. terr. ment. cael. redd.
Uxor maer. h. monum.
Marito q. opt. desideratiss. - P.C.
Hic jacet illustri Boiorum sanguine cretus,
Bergkanae gentis tot modo clarus avis.
Non semel urgentis protractus in ardua regni,
Lubrica si quando posceret aula virum,
Caesaribus laudata fides, post credita regi,
Sustinuit patriae grande cadentis onus.
Burgravium regno statuit; mox rege caduco,
Exilio comitem sors truculenta dedit.
Quae licet hunc patrio privarit scaeva sepulchro
Nec mausoleis siverit ossa suis.
Irascens fortuna tegi, tamen hospita musis
Templa viri cineres nostra lycea tenent.
Mens summo transcripta polo quae nescia rerum,
Atque acti in terris immemor exilii,
Regna videt nullos fati metuentia ludos,
Jura triumphatae subdita mortis habens.
Ite malae sortes, fluxi ludibria mundi,
Exilium patriae reddidit illae suae.
P. Winsemius, Fris. Hist.
Bron: Grafschriften Franeker
Object: rouwbord
AlleFriezen in Leeuwarden (Netherlands), Inscriptions and epitaphs
Inscripties en grafschriften - Hessel de Walle, Period: 1341-1901, Franeker, archive 0001, November 1, 1629, Verzameling Hessel de Walle, record number 1808
This data was last updated on February 16, 2021 by the source holder and first published on Open Archives on August 29, 2017.
Find your ancestors and publish your family tree on Genealogy Online via https://www.genealogieonline.nl/en/
Thank you, your comment has been saved.